- RATIO Patrimonii
- RATIO Patrimoniiin vetere Saxo, SUPERPOSITO. MEDICORUM. EX. RATIONE. PATRIMONII. idem quod Rationalis. Unde ex Ratione Patrimonii, qui Ratio fuit patrimonii; quemadmodum ex Consule, qui Consul fuit. Dicebant autem, Ratio patrimenii, pro Rationali; sicut Cura Praetorii vel Palatit, pro Curatore Praetorii Palatiique. In Vita Claudii, curam Praetorii unum, apud Trebell. Pollionem. c. 14. Ovidius, l. 1. Heroid. Ep. 1. v. 104.Tertias immundae cura fidelis hara.Hinc ἴδιος λόγος, Ratio privata, Straboni pro Λογιςτής Rationalis etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Severo, c. 12. uti de Veterum more rationem domesticam totius vitae per dies singulos scribendi, Casaubon. ad Vespas. Suetonii, c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.